라틴어 문장 검색

| Exsonat ergo cantibus totum navigium, et quia repentina tranquillitas intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius hamis blandientibus convellebat praedam repugnantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:8)
Tanta erat placandi cura, ut timerem, ne latus meum frater convelleret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:21)
Etenim, si avulsum statuae caput aut membrum aliquod inspiceres, non tu quidem ex illo posses congruentiam aequalitatemque deprendere, posses tamen iudicare, an id ipsum satis elegans esset;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 11:1)
Quia ipse, cum prima cognovi, iungere extrema quas avulsa cupio, te quoque existimo velle de Vareno et Bithynis reliqua cognoscere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 10 1:1)
Ac mihi domus ipsa nutare, convulsaque sedibus suis ruitura supra videtur, licet adhuc posteros habeat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 8:1)
Quae prima instituit teneros convellere fetus, Militia fuerat digna perire sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 142)
Tertia cum crinem manibus laniare pararet, avellit frondes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:5)
truncis avellere corpora temptat, et teneros manibus ramos abrumpit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:10)
Visis ululavit Agaue collaque iactavit movitque per aera crinem avulsumque caput digitis complexa cruentis clamat "io comites, opus haec victoria nostrum est!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:13)
Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra et silvas moveo, iubeoque tremescere montes et mugire solum manesque exire sepulcris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:7)
Convellere pugnat, nec quicquam nisi summa movet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 32:3)
Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 15:1)
Hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae stravit humi Pelates deiecto in pectora mento, cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:3)
modo maxima rerum, tot generis natisque potens nuribusque viroque, nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum, Penelopae munus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:12)
"non potes avelli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 339)

SEARCH

MENU NAVIGATION