라틴어 문장 검색

Ut ergo ex homine quod utrisque convenit, utrisque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:24)
Tale est sapientiam ludere coram Patre, et cum ipso cuncta componere, ac si dixerit ipsam divinam potentiam omnia in sapientia pro bonitatis suae arbitrio disponere, ut in ipso ludo ipsum bonitatis effectum intelligamus, de quo scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:35)
Intelligant igitur, ut dictum est, hoc Verbum Deum, id est Filium Dei, non transitorium verbum, non audibile, sed intellectuale, hoc est ipsam rationem sive sapientiam coaeternam Deo, quam dici convenit omnisapientiam sicut et dicimus omnipotentiam, unde et scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:3)
Maxime autem et nos opere hoc testimoniis seu rationibus philosophorum niti convenit, in quo adversus eos praecipue agimus, qui fidem nostram philosophicis nituntur oppugnare documentis, praesertim cum nemo nisi per ea quae recipit, arguendus sit aut convincendus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:9)
Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)
Bene autem Spiritum sanctum animam mundi quasi vitam universitatis posuit, cum in bonitate Dei omnia quodammodo vivere habeant, et universa tanquam viva sint apud Deum, et nulla mortua, hoc est nulla inutilia, nec etiam ipsa mala, quae optime per bonitatem ipsius disponuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:1)
Bene itaque dicit animam ipsam quoddam medium esse, id est mistum ex individua in se substantia, et dividua per conjunctionem corpoream, id est conjunctionem ipsius ad corpora, quando scilicet ipsa ad rem quamlibet creandam vel regendam atque disponendam se applicat, sicut animalis anima corpori suo sua impertiens beneficia, cui etiam philosophus totam vim et concordiam proportionalem numerorum tribuit, ut divinae gratiae bonitate universarum rerum concordiam consistere doceat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:4)
Unde et postmodum vir Deo plenus cum ad divini cultus religionem amplificandam templum aedificare disponeret, psalmos qui decantarentur, composuit, et omnium musicorum instrumentorum genera congregavit, ut tam vocum quam sonorum consonantiis rudem alliceret populum, per quae antea diabolicum in reprobo rege mitigavit tormentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:12)
Bene itaque philosophi, imo Dominus per eos id forsitan ignorantes, tam ipsi animae mundi, quam superioribus firmamenti partibus nimiam ac summam modulationis suavitatem assignant, ut quanta pace, quanta fruantur concordia, quam diligentius possent exprimerent, et quam concorditer cuncta in mundo divina disponit bonitas, quam illi animam mundi, veritas Spiritum sanctum, ut dictum est, nominat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:14)
Illud quoque quod ait Plato, animam locatam esse a Deo in medietate mundi, eamque per omnem globum teretis orbis aequaliter porrigi, pulchre designat gratiam Dei omnibus communiter oblatam, cuncta prout salubre vel aequum est, benigne in hac magna domo sua seu templo disponere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:11)
Bene etiam cum animal esse Plato mundum dixerit, ipsum quoque intelligentem, hoc est rationale animal esse perhibuit, secundum hoc scilicet quod ejus anima quanto caeteris praestantior exstitit, tanto rationabilius in ipso cuncta agit atque disponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:3)
Cum itaque mundus, juxta philosophos, universa concludat, ut nil extra ipsum divinitus disponendum relinquatur, recte anima mundi sicut et anima hominis dicta est, cum universa vis animae in eo consummetur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:12)
Unde et spiritus sapientiae sive intellectus, sive scientiae dictus est. Quod vero dictum est, Mens agitat molem, hoc est totius mundanae fabricae quantitatem quasi cuncta in mundo vivificet aut moveat, superius expositam Platonis sententiam prosequitur de spiritu Dei, quod scilicet cuncta optime disponit, ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:14)
) Divinae quippe bonitatis gratia sic omnia replet, ut nihil penitus ab operationis suae administratione vacet, quae sicut solem visibus nostris oriri facit seu occidere, sic et caetera quaeque disponit optime.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:6)
Nunc autem adversus tam haereticorum quam philosophorum objectiones, pluribus de fide sanctae Trinitatis collectis atque expositis testimoniis, superest aperire, quibus rationibus defendi possit quod testimoniis confirmatum est. Omnis quippe controversia, ut in Rhetoricis suis Tullius meminit, aut in scripto, aut ratione versatur, et beato attestante Augustino, in omnibus auctoritatem humanae anteponi rationi convenit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION