라틴어 문장 검색

sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
praeterea cui non animus formidine divum contrahitur, cui non correpunt membra pavore, fulminis horribili cum plaga torrida tellus contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:6)
ne quiquam, quoniam violento turbine saepe correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:9)
inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:15)
quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi terrifico quatiunt sonitu caelestia templa et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, cur quibus incautum scelus aversabile cumquest non faciunt icti flammas ut fulguris halent pectore perfixo, documen mortalibus acre, et potius nulla sibi turpi conscius in re volvitur in flammis innoxius inque peditur turbine caelesti subito correptus et igni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:2)
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
quo simul ac primum pennis delata sit ales, impediatur ibi caeco correpta veneno, ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:3)
Tum si morae quid plusculae Fuisset in coetu osculi, Amoris igne percita Transisset et me linqueret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 17:4)
Loci huius, cuius supra meminimus, fulgore correptus, Ἦ, καὶ κυανέῆσιν ἐπ’ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων· ἀμβρόσιαι δ’ ἄρα χαῖται ἐπεῤῥώσαντο ἄνακτος, κρατὸς ἀπ’ ἀθανάτοιο· μέγαν δ’ ἐλέλιζεν Ὄλυμπον.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 37:2)
Ac, si quis metuens medium correpsit in agmen, Vix impune suos inter convertitur enses:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:37)
Cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae, Exiguam vector pavidus correpsit in alnum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:17)
quod defles, illud amasti Vocibus his correpta viri, vix aegra levavit Membra solo, tales gemitu rumpente querelas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:48)
sub undis et 'sub undis' legimus, et 'sub undas'. sed si 'sub undas', 'correpta' intellege, si 'sub undis', 'volvit';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 10012)
correpta rapta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 10014)
notandum sane, quod, cum 'Eous' 'e' naturaliter longum habeat, metri necessitate correptum est propter sequentem vocalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4173)

SEARCH

MENU NAVIGATION