라틴어 문장 검색

quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 3:1)
nam quibus instrui veteres oratores soliti sint, dixisti differentiamque nostrae desidiae et inscientiae adversus acerrima et fecundissima eorum studia demonstrasti:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 2:1)
subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:4)
Otho interim contra spem omnium non deliciis neque desidia torpescere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장1)
mox donati civitate Romana signa armaque in nostrum modum, desidiam licentiamque Graecorum retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장6)
quibus divisis cum cottidiani maximi fierent sumptus, celeriter pecunia deesse coepit, neque, quo manus porrigeret, suppetebat nisi in amicorum possessiones.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 2:1)
tum autem, cum iam vereretur ne qua seditio exercitus oreretur, vetuit quemquam ad eum admitti et cottidianum victum removeri iussit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 12장 3:2)
cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de cottidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque usus est moderatione, ut neque in sestertio viciens, quod a patre acceperat, parum se splendide gesserit neque in sestertio centiens affluentius vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 14장 2:1)
ac saepe regnis relictis non Romae modo sed et prouincias peragranti cotidiana officia togati ac sine regio insigni more clientium praestiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 60장 1:2)
Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos significare uult, 'ad K(a)l(endas) Graecas soluturos' ait;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 1:1)
Vicinam Capreis insulam Apragopolim appellabat a desidia secedentium illuc e comitatu suo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 4:1)
atque etiam, si qua in publicis moribus desidia aut mala consuetudine labarent, corrigenda suscepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 33장 1:5)
Cotidiana oscula edicto prohibuit, item strenarum commercium ne ultra Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 2:1)
item cum soleret ex lectione cotidiana quaestiones super cenam proponere comperissetque Seleucum grammaticum a ministris suis perquirere, quos quoque tempore tractaret auctores, atque ita praeparatum uenire, primum a contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 56장 1:2)
sustentauit tamen aliquamdiu, quamuis Misenum usque deuectus nihil ex ordine cotidiano praetermitteret, ne conuiuia quidem aut ceteras uoluptates partim intemperantia partim dissimulatione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION