라틴어 문장 검색

Pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, praeterea, si ex imbrium aquae vis occupaverit et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque cellam cum laxamento liberam moram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장30)
Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae, uti crassitudines earum sint partis octavae ad altitudines.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장33)
item in diastylo dimetienda est altitudo columnae in partes octo et dimidiam, et unius partis columnae crassitudo conlocetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장34)
in systylo altitudo dividatur in novem et dimidiam partem, et ex eis una ad crassitudinem columnae detur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장35)
item in pycnostylo dividenda est altitudo in decem, et eius una pars facienda est columnae crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장36)
eustyli autem aedis columnae, uti systyli, in novem partes altitudo dividatur et dimidiam partem, et eius una pars constituatur in crassitudine imi scapi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장37)
ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장38)
Quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudines scaporum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장39)
Contracturae autem in summis columnarum hypotracheliis ita faciendae videntur, uti, si columna sit ab minimo ad pedes quinos denos, ima crassitudo dividatur in partes sex et earum partium quinque summa constituatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장45)
item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes sex et semissem dividatur, earumque partium quinque et semisse superior crassitudo columnae fiat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장46)
Haec autem propter altitudinis intervallum scandentis oculi species adiciuntur crassitudinibus temperaturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장52)
item supra parietis ad eundem modum crassitudo servanda est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장5)
namque qui columnarum duplicationes fecerunt, erravisse videntur, quod unum intercolumnium in longitudine plus quam oporteat procurrere videtur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장13)
crassitudines autem eorum graduum ita finiendas censeo, ut neque crassiores dextante nec tenuiores dodrante sint conlocatae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장16)
ita tum lata et longa erit columnae crassitudinis unius et dimidiae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION