라틴어 문장 검색

Nam quicquid uiuit in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit hesternum uero iam perdidit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:6)
Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir singulari virtute.
(카이사르, 내란기, 3권 91:2)
Interfectus est etiam fortissime pugnans Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os adversum coniecto.
(카이사르, 내란기, 3권 99:2)
Sic enim Caesar existimabat, eo proelio excellentissimam virtutem Crastini fuisse, optimeque eum de se meritum iudicabat.
(카이사르, 내란기, 3권 99:4)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
stabant ante fores iuncti saevumque fremebant crastina venturae spectantes gaudia praedae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:157)
opportuna meis oritur lux crastina votis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:184)
is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장5)
illo propinqua vespera tribunus venit et villam globis militum saepsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장10)
Inumbrante vespera universum Flaviani exercitus robur advenit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장1)
quae cum iam accubanti in convivio esset data, sicut erat signata, sub pulvinum subiciens 'in crastinum' inquit 'differo res serias.'
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:3)
non temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi uespera aut noctu, ne quem officii causa inquietaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 2:1)
ac Miseni cinis e fauilla et carbonibus ad calficiendum triclinium inlatis, extinctus iam et diu frigidus, exarsit repente prima uespera atque in multam noctem pertinaciter luxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 74장 1:3)
edidit et circenses plurimos a mane ad uesperam interiecta modo Africanarum uenatione modo Troiae decursione, et quosdam praecipuos, minio et chrysocolla constrato circo nec ullis nisi ex senatorio ordine aurigantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 3:1)
cum spectare antiqui moris supplicium Tiburi concupisset et deligatis ad palum noxiis carnifex deesset, accitum ab urbe uesperam usque opperiri perseuerauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION