라틴어 문장 검색

"Permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens, a quo didiceris,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:4)
Hoc .Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:1)
Neque vero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseveret, sed quod desperem in istius modi copula divulsionem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:7)
Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperaverim quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere vitam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 12:4)
Qua sententia repudiatus exemplo ceteris fuit, ut eius nuptias desperarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:6)
Desperanda tibi salva concordia socru, illa docet spoliis nudi gaudere mariti, illa docet missis a corruptore tabellis nil rude nec simplex rescribere, decipit illa custodes aut aere domat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI121)
Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos contulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 14:2)
Paulum puduit, Varro non desperavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 17:5)
Castorem et Pollucem fuisse creditum volgo, quod gemini fuissent;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 15:2)
Quod ubi desperavit a principe servarique se triumpho vidit, incautiorem nancta custodiam in mausoleum se (sepulchra regum sic vocant) recepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 10:2)
nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat et labefactat eos, unde omnia credita pendent, unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:20)
Deinde confirmat se ad nocendum, et, quod proprium est irascentis, etsi desperat perfici posse, tamen impedire contenta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 7:1)
Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 17:1)
Ergo paternam gloriam et singula eius facta fortia dicendo animum filii fecit alacriorem, et ita credita est contra maerorem vino remedium miscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 19:3)
vox nulla dolori Credita:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:60)

SEARCH

MENU NAVIGATION