라틴어 문장 검색

Praeterea inter lumina secundum pilas et antas postes si supponentur, erunt non vitiosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장5)
Itemque, quae pilatim aguntur aedificia et cuneorum divisionibus coagmentis ad centrum respondentibus fornices concluduntur, extremae pilae in his latiores spatio sunt faciundae, uti vires eae habentes resistere possint, cum cunei ab oneribus parietum pressi per coagmenta ad centrum se prementes extruderent incumbas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장11)
itaque si angulares pilae erunt spatiosis magnitudinibus, continendo cuneos firmitatem operibus praestabunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장12)
deinde pilae manibus versando efficiuntur et ita conligantur, ut inarescant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장5)
pilam esse ex dimidia parte candentem, reliqua habere caeruleo colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장2)
arma subdistingue, ut sit quasi interrogantis, et responsio 'dabunt ipsi'. comantem aut cristatam, quia de caudis animalium habebant cristas, ut cristaque hirsutus equina:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3911)
cristaque tegit galea avrea rubra pro 'galea cristas habens rubras'. sed duo ablativi sunt et duo nominativi, quos metrica ratione discernimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 491)
reticuloque pilae leves fundantur aperto, nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 73:2)
arieti et piscibus cetus est subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur ἁρπεδόναι. magnoque intervallo introrsus pressus nodus serentium attingit summam ceti cristam [esse fuit]. per speciem stellarum flumen profluit, initium fontis capiens a laevo pede Orionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION