라틴어 문장 검색

Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:1)
"ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:61)
fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:4)
Alii nummum addant nummo et marsuppium suffocantes matronarum opes venentur obsequiis, sint ditiores monachi, quam fuerant saeculares, possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suspiret eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:12)
Igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat virum iure a se dimissum nec evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio viventibus viris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:29)
Nihil fortius, qui vincit diabolum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:3)
Fac et aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:7)
Conferamus septem annos septem mensibus, sperare Christum et tenere, natum confiteri et in crucifixum credere, parvulum non negare et virum gaudere regnantem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:11)
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
(기도문, 사도신경7)
Sicut cum corde transfixo ploravit mortem Iesu, nunc doloris miseretur pauperum crucifixorum et creaturarum huius mundi exstinctarum ab humano imperio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:2)
cauit testamento ut ab heredibus crucifigeretur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.3)
euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.5)
Cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis eius ore nostro contestamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 1:2)
Quid erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:1)
Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION