라틴어 문장 검색

Si suppuratio se ostendit, ab eo angulo, qui tempori propior est, incidi oculus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 33:6)
Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 2:5)
In iis negotium majus est, quae per se, vitio intus orto, intumescunt, et ad suppurationem spectant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 1:2)
Cetera eadem, incisa suppuratione, facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 7:7)
Quin etiam morbus ipse, sive subito solutus est, dein suppuratio exorta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 2:4)
Quae omnia, per medicamenta quoque suppuratione rupta, sequuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 4:5)
quae ex stercore, ex cruditate eo delapso, fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 2:2)
saepe enim suppurationem prohibet, et aurem confirmat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:2)
nam et graves inflammationes, et febris, et suppuratio, et saepe vitae periculum sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 4:4)
Quod si metus erit suppurationis, plus malagma, quam ceratum ad digerendum proficiet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 7:6)
Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt, discuti potuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:1)
'Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod " nec orientem solem videmus nec occidentem."
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 16:1)
Cruditatis signa sunt crebri ructus ac ventris sonitus, fastidia cibi, nervorum intentio, hebetes oeuli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 1:1)
Nam si neglecta cruditas est, et inflatio ventris et intestinorum maior dolor insequitur,qui nec capere cibos sinit, gemitus exprimit, locoque stare non patitur, saepe decumbere, et agitare caput, caudamque crebrius agere cogit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 3:2)
Suppuratio melius ferro rescinditur quam medicamento.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 11장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION