라틴어 문장 검색

simul castella rupibus indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant bellumque impeditum arduum cruentum minitabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장6)
pulcherrimam alioquin et bonarum artium principem sordidis ministeriis foedari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장2)
iam Oceanus cruento aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum trahebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장4)
sed feminarum inlustrium senatorumque plures per arenam foedati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 32장5)
ipse per licita atque inlicita foedatus nihil flagitii reliquerat quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo contaminatorum grege (nomen Pythagorae fuit) in modum sollemnium coniugiorum denupsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장9)
cruentamque cervicem eius amplexa servabat sanguinem et vestis respersas, vidua inpexa luctu continuo nec ullis alimentis nisi quae mortem arcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장6)
quod aspernatus, ne vitam proxime libertatem actam novissimo servitio foedaret, largitur in servos quantum aderat pecuniae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장4)
exigunt enim principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:1)
conubiis mixtis nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 1:5)
passim arma et corpora et laceri artus et cruenta humus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 3:2)
nos Maurici Rusticique visus foedavit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:4)
tardum Galbae iter et cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule designato et Petronio Turpiliano consulari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장2)
adeoque parata apud malos seditio, etiam apud integros dissimulatio fuit, ut postero iduum die redeuntem a cena Othonem rapturi fuerint, ni incerta noctis et tota urbe sparsa militum castra nec facilem inter temulentos consensum timuissent, non rei publicae cura, quam foedare principis sui sanguine sobrii parabant, sed ne per tenebras, ut quisque Pannonici vel Germanici exercitus militibus oblatus esset, ignorantibus plerisque, pro Othone destinaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장2)
obvius in Palatio Iulius Atticus speculator, cruentum gladium ostentans, occisum a se Othonem exclamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장3)
quae usquam provincia, quae castra sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse praedicat, emendata et correcta?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION