라틴어 문장 검색

Boemundus igitur nimium gavisus eo quod jam per biennium vincula et carceres passus, nunc autem quod gratiam in oculis Donimani, Deo miserante, invenisset, et plurimam suae redemptionis clementiam, ad universos cognatos et amicos suos tam Antiochiam quam Rohas et in Siciliam pro congreganda pecunia misit, et ut congregatam designata die afferrent in regionem urbis Malatinae, [0644C] ubi reducendus et restituendus erat, concordia quoque et foedus cum Donimano firmandum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:13)
Transactis aliquot post haec diebus, legatio Geigremich et praepotentium regni Corrozan Boemundum et Tankradum in civitate Rohas de redemptione matronae interpellavit, quatenus Baldewinum de Burg, quem tenebant in carcere, pro ejus restitutione remitterent, aut quindecim millia byzantiorum in ejus redditione ab eis mitterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:1)
His ita a rege ordinatis, et signo S. crucis cunctis Christianis a domino patriarcha sanctificatis, signa et vexilla tolluntur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:9)
Eodem quoque tempore Conradus stabularius Henrici tertii Romanorum imperatoris, vir praeclarus in omni actione militari, ex legatione et petitione ipsius imperatoris facta ad regem Graecorum, [0670B] regis vero facta ad regem Babyloniae, a carcere et vinculis eductus est, et ob causam dilectionis et mutuae retributionis, Alexio, regi magno Graecorum, restitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:1)
Erat et alia turris, in qua apostatae et praevaricatores fidei ex Provincia de comitatu Reymundi ad defensionem positi resistebant, qui ligno Dominico, quod rex a Jerusalem detulerat ad protegendum populum Dei, deridentes illudebant, et sibi contrario crucem facientes et in culmine ejusdem turris figentes, sputo et urina ipsi insipientes et maligni inhonorare praesumebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:3)
Mulier vero juxta promissionem fidei, quae ei facta est a fidelibus, a carcere et vinculis deinceps libera fuit, ac universa sua sibi sine contradictione tam in aedificiis quam caeteris rebus restituta sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:12)
Videntes autem Baldewinus et Tankradus suos bello defecisse, et usque ad exercitum in fugam remissos, prolato signo sanctae crucis, contra inimicos in spe salutis et victoriae laxis frenis Turcos impetu adeunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:5)
Primo denique diluculo in die Exaltationis [0707B] sanctae crucis, Rotgerus et Baldewinus factis aciebus ipsos Turcos aggressi sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:6)
Ex hac admonitione constituto consilio in urbem Ptolemaidem in ecclesia S. crucis, rex ab uxore sua sequestratus est, Arnolfo patriarcha hoc agente, et omni clero et ipso judicante.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:4)
Per fidem certe homo Deo ut placuit ut latro in cruce, et sine fide displicethomo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 39:2)
Et alius dixit, "Consiliumabsconditum quasi in carcere tuo est retrusum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:6)
Sicet Apostolus ad Timotheum dixit, "Verbum crucis pereuntibus quidem stultitiaest:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:15)
Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et salvetsemetipsum et nos."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 90:5)
Explicit liber de amore et dilectione Dei et proximi et aliarum rerumet de forma vite, quem Albertanus causidicus Brixiensis de hora SancteAgathe compilavit ac scripsit, cum esset in carcere domini imperatorisFrederici in civitate Cremone.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 99:1)
Consilium vel secretum tuum absconditum quasi in carcere tuoest reclusum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION