라틴어 문장 검색

namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce, dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis tantillum vestrae demere saevitiae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 993)
' 'Non pasces in cruce coruos.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1627)
siquis eum servum, patinam qui tollere iussus semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,in cruce suffigat, Labeone insanior intersanos dicatur.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장54)
peccat uter nostrum cruce dignius?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장30)
Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:18)
Crux antemnae Agatur in frontibus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:14)
"Si quis vult post me venire, abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:35)
"Et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiae habere mercedem?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:69)
"Qui vult venire post me, neget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:43)
"Mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:13)
"Ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:123)
"Et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in novitate cordis stilo volante signaveras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudaverit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:165)
Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus pignori-busque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:3)
Quotam partem angustiarum perpessus sum, qui cruci milite?
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:21)
Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION