라틴어 문장 검색

Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
(불가타 성경, 호세아서, 2장20)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Qui dormiunt in lectis eburneis, recumbentes in stratis suis, comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti;
(불가타 성경, 아모스서, 6장4)
Et post haec decidit in lectum et cognovit quia moreretur;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장5)
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장8)
insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장23)
Nec mercibus undique lectis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 14:1)
3. Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장1)
Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장10)
Si nihil eorum est, suspendi lectus debet et moveri:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장11)
si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장12)
is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis vero tortoris vicem exhibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장13)
in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime . . . conclavi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장18)
Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco adversus, ut omnes notas ex voltu quoque cubantis percipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장31)
Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, vel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장74)

SEARCH

MENU NAVIGATION