라틴어 문장 검색

vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, culpabit duros, incomptis adlinet atrum transverso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget, arguet ambigue dictum, mutanda notabit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:14)
stultus uterque locum immeritum causatur inique:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 144)
laudatur ab his, culpatur ab illis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.5)
absentem qui rodit, amicum qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, conmissa tacere qui nequit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:15)
beatus Fannius ultro delatis capsis et imagine, cum mea nemo scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris culpari dignos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.13)
culpantur frustra calami inmeritusque laborat iratis natus paries Diis atque Poetis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.7)
aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane poena vel praemio sit, aut de modo praemii poenaeve, qui tam maior quam minor culpari potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 82:4)
virtus praeceptoris haberi solet nec immerito diligenter in iis, quos erudiendos susceperit, notare discrimina ingeniorum et, quo quemque natura maxime ferat, scire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 129:1)
certa, ut cuique est animus, laudat aut culpat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 55:2)
quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non immerito probaverit sanctissimus censor?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 4:1)
quod fiet utiliter, quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 115:3)
nec immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnunquam Cicero leviter eludit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 274:1)
et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 227:4)
quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)
nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION