라틴어 문장 검색

ita magnum beneficium tuum magno cumulo auxeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 628)
A te hoc omni contentione peto, sic ut maiore cura, maiore animi labore petere non possim, ut ad ea, quae tua sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum et talem et calamitosum, aliquem adferant cumulum meae litterae, quo studiosius eum quibuscumque rebus possis iuves.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 66 1:2)
quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 12 2:3)
nam cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudi attulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 1:3)
quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 1장 1:2)
mecum leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum, mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 1:5)
Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:4)
omnis enim ubertas et quasi silva dicendi ducta ab illis est nec satis tamen instructa ad forensis causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:4)
non enim tam cumulus bonorum iucundus esse potest quam molesta decessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:8)
cui rationes eae quae exquisitius a philosophis colliguntur defuerunt, ubertas orationis non defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:3)
etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio) - sed si reperiebantur non nulli, qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur copia sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum genus Atticorum is ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 3:3)
nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 6:3)
Summa est facultas copia ubertas;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 1:2)
Inque tori formam molles sternentur harenae, Et cumulus mensae quilibet esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1134)
hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem, accedat cumulus gratia nostra levis, non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte et non calcata candidiora nive:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 511)

SEARCH

MENU NAVIGATION