라틴어 문장 검색

Nec mirum, qui multos inescare solitus erat factoque cuneo circumstrepentium garrulorum procedebat in publicum intus Nero, foris Cato, totus ambiguus, ut ex contrariis diversisque naturis unum monstrum novamque bestiam diceres esse conpactum iuxta illud poeticum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:11)
cuneis an habent spectacula totis quod securus ames quodque inde excerpere possis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI28)
Si gaudet cantu, nullius fibula durat vocem vendentis praetoribus, organa semper in manibus, densi radiant testudine tota sardonyches;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI204)
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique severos censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum, qualis in Oceani fluctu testudo nataret, clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI32)
misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 13:1)
Nec varios inhiant pulchra testudine postes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:4)
Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, Fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur Scinditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:2)
Ut tamen hostiles densa testudine muros Tecta subit virtus, armisque innexa priores Arma ferunt, galeamque extentus protegit umbo, Quae prius ex longo nocuerunt missa recessu, Iam post terga cadunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:41)
Tunc densos inter cuneos compressus et omni Vallatus bello vincit, quem respicit, hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:45)
At nox, felicis Magno pars ultima vitae, Sollicitos vana decepit imagine somnos Nam Pompeiani visus sibi sede theatri Innumeram effigiem Romanae cernere plebis, Adtollique suum laetis ad sidera nomen Vocibus, et plausu cuneos certare sonantes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:3)
Praecipiti cursu vesanum Caesaris agmen In densos agitur cuneos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:22)
Ebur atria vestit, Et subfixa manu foribus testudinis Indae Terga sedent, crebro maculas distincta smaragdo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:9)
Nec consessorum vicina nomismata tantum, Aera sed a cuneis ulteriora petis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVI3)
Gemmantes prima fulgent testudine lecti, Et Maurusiaci pondera rara citri;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION