라틴어 문장 검색

Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum, et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Ierusalem.
솔로몬이 병거와 군마를 사 모았다. 그리하여 그는 병거 천사백 대, 군마 만 이천 마리를 거느리게 되었다. 그는 그것들을 병거대 주둔 성과 임금 가까이 예루살렘에 배치하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 1장14)
Et ait Ioram: " Iunge currum! ". Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis.
이 말에 요람은 “병거를 준비하여라.” 하고 일렀다. 사람들이 병거를 준비하자, 이스라엘 임금 요람과 유다 임금 아하즈야는 저마다 자기 병거를 타고 예후를 만나러 나갔다. 그들은 이즈르엘 사람 나봇의 밭에서 예후를 만났다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장21)
Quocumque impellebat spiritus ut irent, ibant, et rotae pariter levabantur sequentes eum; spiritus enim animalium erat in rotis.
어디로든 영이 가려고 하면, 생물들은 영이 가려는 그곳으로 가고, 바퀴들도 그들과 함께 떠올랐다. 그 바퀴들 안에 생물의 영이 있었기 때문이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장20)
Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: " Sume ignem de medio rotarum, de medio cherubim ", ingressus ille stetit iuxta rotam;
그분께서 아마포 옷을 입은 사람에게, “둥근 틀 사이에서, 커룹들 사이에서 불을 집어내어라.” 하고 명령하시자, 그는 가서 바퀴 곁에 섰다. (불가타 성경, 에제키엘서, 10장6)
Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae.
그 생물들이 나아가면 그 곁에서 바퀴들도 나아가고, 생물들이 땅에서 떠오르면 바퀴들도 떠올랐다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장19)
Et aspectus rotarum et opus earum quasi species chrysolithi, et una similitudo ipsarum quattuor; et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae.
그 바퀴들의 모습과 생김새는 빛나는 녹주석 같은데, 넷의 형상이 모두 같았으며, 그 모습과 생김새는 바퀴 안에 또 바퀴가 들어 있는 것 같았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장16)
Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus.
그러나 그날 싸움이 격렬해져서, 임금은 아람군을 마주 보며 병거 위에서 부축을 받고 서 있다가 저녁때에 죽었다. 병거 바닥에는 상처에서 흐른 피가 흥건하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 22장35)
Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret,
주님께서는 시스라와 그의 온 병거대와 온 군대를 바락 앞에서 혼란에 빠뜨리셨다. 그러자 시스라는 병거에서 내려 달음질쳐 도망갔다. (불가타 성경, 판관기, 4장15)
Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua.
그러자 여호람은 모든 병거대를 이끌고 차이르로 건너갔다. 여호람은 밤에 출동하여 자기와 병거대 장수들을 둘러싼 에돔군을 쳤으나, 오히려 여호람의 군대가 자기네 천막으로 도망쳐 버렸다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 8장21)
Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant.
커룹들이 나아가면 바퀴들도 곁에서 함께 갔다. 커룹들이 날개를 펴고 땅에서 떠올라도, 바퀴들은 커룹들 곁에서 떨어져 나가지 않았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 10장16)
Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius.
그러자 여호람은 자기 장수들과 모든 병거대를 이끌고 그곳으로 건너갔다. 여호람은 밤에 일어나 자기와 병거대 대장들을 포위한 에돔군을 쳤다. (불가타 성경, 역대기 하권, 21장9)
currv curribus falcatis usos esse maiores et Livius et Sallustius docent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4762)
Duorum quidem Judaeorum, et duorum gentilium, David scilicet et Salomonis, Nabuchodonosor et Didimi, sintque hi quatuor reges quasi quatuor rotae nobilis quadrigae summi regis, per quas videlicet fides quatuor evangelistarum de sancta Trinitate per universum deferatur mundum, et tanto regum auctoritas sit firmior, quanto potestas similior, et qui edicta populis legesque proferunt, sacrae quoque fidei testimonia tradant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 64:4)
Diuitis ingenii uena Ptholomeus inundans, Deuectus superas curru racionis in arces, Colligit astrorum numeros, loca, tempora, cursus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:7)
Cogitat, exquirit, studet, inuenit, eligit ergo Que uia, quis callis, que semita rectius ipsam Defferat ad superos archanaque regna Tonantis Vtque minus possit gressus uexare uiantis Limitis asperitas, pes scandala nesciat, immo Vt cicius possit munus complere quod instat, In quo percurrat celum, mare, sydera, currum Imperat excudi Sapiencia nec pede lento Affectum sequitur effectus, sed simul instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION