라틴어 문장 검색

Ideo diutius vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angustum iter cluditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:2)
Ubicumque in aliquem sinum litus curvabitur, vos protinus fundamenta iacietis nec contenti solo nisi quod manu feceritis, mare agetis introrsus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:6)
necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 32:3)
compositio eius una est, pedem curvat lenta et sine infamia mollis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 7:2)
an nobilissimos viros clarissimosque ad ictum militaris gladi composita cervice curvatos ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 155:7)
Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem est et voluntas pro eisdem partibus standi :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:2)
Non silva sua decorata coma fundit opacas montibus umbras, non rura virent ubere glebae, non plena suo vitis Baccho bracchia curvat:
(세네카, 오이디푸스 2:39)
imbrifera qualis implicat varios sibi Iris colores, parte quae magna poli curvata picto nuntiat nimbos sinu (quis desit illi quive sit dubites color). caerulea fulvis mixta oberravit notis, sanguinea rursus;
(세네카, 오이디푸스 4:26)
pars illa diu vacat immunis, qua curvati litora ponti Sunion urget si quem tangit gloria silvae, vocat hunc Phlyus:
(세네카, 파이드라 1:8)
et curvata suis fetibus ac tremens
(세네카, Thyestes 160:1)
' ite, rates curvate et leti texite causas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 735)
cornua nec valuit curvare in paelice Iuno aut faciem turpi dedecorare bove;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2215)
pastorem ad baculum possum curuare uel idem sirpiculis medio puluere ferre rosam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 230)
cuspis trabe surgit eburna, ebria caede virum, propter Bellona tropaeum exstruit et quercum captivo pondere curvat, consurgit solium saxis quae caesa rubenti Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo nativa exustas adflavit purpura rupes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 15)
cum procul erecta caeli de parte trahebat pigros Roma gradus, curvato cernua collo ora ferens;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION