라틴어 문장 검색

Sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:10)
Damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore conecti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum inpia περι` ἀρχων͂ν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnati quam praesentes co-argui maluerint.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:10)
respice quid moneant leges, quid curia mandet, praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto et Capito et Numitor ruerint damnante senatu, piratae Cilicum, sed quid damnatio confert?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII41)
namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis, turpe et adulterium mediocribus:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI56)
Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 6:3)
senatus exilio Metelli, damnatione Rutili debilitatus omne decus maiestatis amiserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 3:4)
Aesopus libertus Demosthenis conscius adulterii quod cum Iulia patronus admiserat tortus diutissime perseveravit non prodere patronum, donec aliis coarguentibus consciis Demosthenes ipse fateretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 17:1)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
Tunc luxuriam senis adulteri civitas subinde rumoribus iocisque carpebat, ut mala non tantum seria forent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:5)
Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:5)
Vendidit hic auro patriam, — Quique ob adulterium caesi, — Nec partem posuere suis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 11:5)
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum, Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XC4)
dicendo enim 'conubio' ostendit legitimam, dicendo 'stabili' longam promittit concordiam, id est quae divortio careat, dicendo 'propriam' adulterii removet suspitionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7312)
Cicero resignari pro auferri ait in pro Archia aliquandiu incolomis post damnationis calamitatem omnem tabularum fidem resignasset, hoc est abstulisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2446)
ergo cuiuscumque debiti, id est reatus damnatio finem facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6995)

SEARCH

MENU NAVIGATION