라틴어 문장 검색

sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 3:2)
L. Bibulus quam carus mihi esse debeat, nemo melius iudicare potest quam tu cuius tantae pro re publica contentiones sollicitudinesque fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 7 1:1)
sin autem propter verecundiam suam minus se tibi obtulit aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est cur maioris commendationis indigeat, sic tibi eum commendo, ut neque maiore studio quemquam neque iustioribus de causis commendare possim, faciamque id quod debent facere ii qui religiose et sine ambitione commendant ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 17 3:1)
qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장4)
daturus es huic crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id relinques?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 3:6)
vituperare quisquam vitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam impie ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minus percipere potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:3)
illa sacramenti donatrix mensa eademque custos fida sui martyris adposita servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro, pascit item sanctis Tibricolas dapibus, mira loci pietas et prompta precantibus ara spes hominum placida prosperitate iuvat, hic corruptelis animique et corporis aeger oravi quotiens stratus, opem merui, quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos, conplecti licitum est, scribo quod haec eadem, Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus posse dedit, quod quis postulet, adnuere, ipsa, illas animae exuvias quae continet intus, aedicula argento fulgurat ex solido, praefixit tabulas dives manus aequore levi candentes, recavum quale nitet speculum, nec Pariis contenta aditus obducere saxis addidit ornando clara talenta operi, mane salutatum concurritur:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.46)
quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, approbare, utique ipse aut habeat aut habere credatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 91:2)
quodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui ilia cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:2)
Post me mori debet, sed ante me potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 15:5)
illud tibi geometres potest dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales imagines reddat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 27:2)
ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:7)
Si per iusiurandum facit hunc potest parere patri, an debeat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 7:15)
Facilius potest carere eo cui spiritum debet quam eo cui inpendit.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 3:28)
an pater ob ullam adoptionem accusari possit, an ob hanc debeat.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION