라틴어 문장 검색

da veniam potius, vel totos tolle libellos, si mihi quod prodest hoc tibi, lector, obest, sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt nostra nisi auctori perniciosa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 135)
te praesens mitem nosset, te serior aetas, scripta vetustatem si modo nostra ferunt, nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 94)
Oeconomica libertas tantummodo declamata, in qua tamen verae condiciones multis impediunt realem accessum, atque in qua deterior ad laborem accessus redditur, sermo fit contradictorius qui politicam contaminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:7)
sanctum, lector, percense volumen:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1156)
Pierides vitulam lectori pascite vestro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON66)
omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci lectorem delectando pariterque monendo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:22)
Maxime Lolli, dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 22)
Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1917)
Verum age et his, qui se lectori credere malunt quam spectatoris fastidia ferre superbi, curam redde brevem, si munus Apolline dignum vis complere libris et vatibus addere calcar, ut studio maiore petant Helicona virentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 182)
saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint scripturus, neque te ut miretur turba labores, contentus paucis lectoribus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:8)
usus deinde Horatii consilio, qui in arte poëtica suadet, ne praecipitetur editio nonumque prematur in annum, dabam iis otium, ut, refrigerato inventionis amore, diligentius repetitos tanquam lector perpenderem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 3:1)
et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu videbatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 90:2)
et sane quis mente vel declamantis habitum vel orantis vocem, incessum, pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem, audiente uno:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 98:3)
est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 364:1)
nec velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 418:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION