라틴어 문장 검색

deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장9)
Aut oleae vel lentisci folia vel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장41)
Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita vel folia salicis in aceto cocta tum linteolum, et super lana;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장171)
Quidam . . . ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장6)
Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장3)
et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto vel etiam ex aqua coactus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장5)
continendaque ore reprimentia, ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장30)
tum ulcus aceto eluere et inlinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장36)
Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, . . . eluitur, oraeque una sutura iunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장12)
Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장27)
Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leviter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto vel lana sucida vel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장31)
Si quando autem in scroto sanguis defluxit aliquidve concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장53)
Deligatum autem vulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resolvendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana vel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장54)
quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장60)
Eo vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION