라틴어 문장 검색

non se foederis ignaros nec defectione a familia Arsacidarum venire, set filium Vononis, nepotem Phraatis accersere adversus dominationem Gotarzis nobilitati plebique iuxta intolerandam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장2)
clara ea victoria fuit, captaque uxor et filia Carataci fratresque in deditionem accepti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장10)
spoliaque et captivos largiendo ceteras quoque nationes ad defectionem trahebant, cum taedio curarum fessus Ostorius concessit vita, laetis hostibus, tamquam ducem haud spernendum etsi non proelium, at certe bellum absumpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장8)
ad ea Corbulo, satis comperto Vologesen defectione Hyrcaniae attineri, suadet Tiridati precibus Caesarem adgredi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장9)
pari fortuna legatus ac praefectus usi sunt, tribusque una die castellis expugnatis cetera terrore et alia sponte incolarum in deditionem veniebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장9)
haec agenti Suetonio repentina defectio provinciae nuntiatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장7)
Interea rex Parthorum Vologeses cognitis Corbulonis rebus regemque alienigenam Tigranen Armeniae impositum, simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum fastigium ire ultum volens, magnitudine rursum Romana et continui foederis reverentia diversas ad curas trahebatur, cunctator ingenio et defectione Hyrcanorum, gentis validae, multisque ex eo bellis inligatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장1)
quippe semina belli civilis et defectionem a domo Caesarum quaesitam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장4)
quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 2:2)
et Nymphidius quidem in ipso conatu oppressus, set quamvis capite defectionis ablato manebat plerisque militum conscientia, nec deerant sermones senium atque avaritiam Galbae increpantium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장2)
crebrioribus in dies Germanicae defectionis nuntiis et facili civitate ad accipienda credendaque omnia nova cum tristia sunt, censuerant patres mittendos ad Germanicum exercitum legatos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장6)
cumque dirutis omnibus Aventicum gentis caput infesto agmine peteretur, missi qui dederent civitatem, et deditio accepta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장8)
simul voluntaria deditio sperabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장2)
reddita civitatibus Gallorum auxilia, ingens numerus et prima statim defectione inter inania belli adsumptus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장3)
Prima Vitellio tertiae legionis defectio nuntiatur, missis ab Aponio Saturnino epistulis, antequam is quoque Vespasiani partibus adgregaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION