라틴어 문장 검색

Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장21)
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri iniquae in palaestra praebitionis post disci provocationem
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장14)
At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus, ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장9)
Sed si eosdem viij supradictis adiunxeris, xv fient, qui par xvi numeri existeret quantitati, nisi minor unitas inperdiret.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:3)
Si vero nec dum fuerit primus et incompositus, alium rursus adiunge et vide, quid fiat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 2:4)
Sed ultimum numerum quaternarium consequenter adiunxeras.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:7)
Hunc igitur, quoniam secundus est et compositus, praeterito et adiunge superioribus continentem pariter parem numerum, id est xvj, qui cum xv iunctus, unum ac triginta conficiet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:15)
Nam si x vel xiij vel xvj vel xviiij vel xxij vel xxv superioribus cunctis adiunxeris, eodem quo superius modo pentagoni fient, secundum superiorem descriptionem:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione pentagonorum. 1:6)
Nam quoniam lineares numeros esse diximus, qui ab uno profecti in infinitum currerent, ut sunt j ij iij iiij v vj vij viij viiij x, his autem ordinatim compositis et ad se invicem cum distantia iunctis superficies nascebantur, ut, si unum et duo iungeres, primus triangulus nasceretur, id est tres, et cum his adiungeremus tertium, id est ternarium, senarius triangulus rursus occurreret, et post hos tetragoni uno intermisso, pentagoni vero duobus, exagoni tribus, eptagoni relictis quattuor nascebantur:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:3)
VIIII vero tetragonus, quoniam tres habet in latere et factus est ex tribus in se multiplicatis, si ei unam lateris multiplicationem adiunxeris, rursus alius cybus aequabili laterum formatione concrescit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:8)
Nam si quattuor illis octo velis adiungere et his xvj et his xxxij et deinceps duplos, qui sequuntur, fit in omnibus dupla proportionalitas ex proportionibus duplis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:13)
Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:13)
At huic aliud maius adiungitur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:5)
Extrema uero est seruitus cum uitiis deditae rationis propriae possessione ceciderunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:11)
tantum enim sunt dediti sensibus quod non quaerunt quod est bonum ipsius intellectus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION