라틴어 문장 검색

in eo, quod in iudicium deduci potest, nihil valere ius belli nec armis erepta nisi armis posse retineri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 208:4)
Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad vos non pertinet ;
(세네카, 행복론, Liber V 83:1)
nam gemmis auro argento si splenduit illud, istud transgreditur cuncta metalla fide.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 5:8)
non extat ad praesens vivi hominis oratio, quam peritia tua non sine labore transgredi queat ac supervadere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 4:2)
"mortales utinam haud transgressa fuissem luctibus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권351)
"at vos magnorum transgressi fata parentum felices, longum quibus hinc per saecula nomen, dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit, dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras, ne fletu violate sacrum, ne plangite divos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권285)
stat sacra senectae numine, nec solos hominum transgressa veterno fertur avos, Nymphas etiam mutasse superstes Faunorumque greges, aderat miserabile luco exscidium:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권26)
omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 7:3)
hoc duce custodes furtim transgressa iacentes ad iuuenem tenebris sola puella uenit et pedibus praetemptat iter suspensa timore, explorat caecas cui manus ante uias.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 144)
de agro Veientibus restituendo impetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 142:1)
Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 692:1)
Antium, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 6:1)
facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 522:1)
poenino deinde Boii Lingonesque transgressi cum iam inter atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non Etruscos sed etiam Umbros agro pellunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 391:2)
cuius leniendae causa postulante nullo largitor voluntarius repente senatus factus Satricum coloniam duo milia civium Romanorum deduci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 172:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION