라틴어 문장 검색

Fluido sunt aequaliter lubricae, eo ut ex defectu lubricitatis resistentia utrinq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 72:2)
Resistentiam, quae oritur ex defectu lubricitatis partium Fluidi, caeteris paribus, proportionalem esse velocitati, qua partes Fluidi separantur ab invicem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 2:1)
neque potest ratio illa diminui & ad rationem sesquialteram reduci, nisi vel materia vorticis eo fluidior sit quo longius distat à centro, vel resistentia, quae oritur ex defectu lubricitatis partium fluidi, ex aucta velocitate qua partes fluidi separantur ab invicem, augeatur in majori ratione quàm ea est in qua velocitas augetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 32:8)
Gravitas igitur sub aequatore minor erit in materiam illam redundantem quàm pro computo superiore, & propterea Terra ibi propter defectum gravitatis paulò altius ascendet quàm in praecedentibus definitum est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:19)
& propterea momentum mediocre in Octantibus est ad excessum in Syzygiis, defectumque in Quadraturis, ut numerorum semisumma 11023 ad eorundem semidifferentiam 50.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 7:4)
Unde cum tempus Lunae in singulis Orbis particulis aequalibus sit reciprocè ut ipsius velocitas, erit tempus mediocre in Octantibus ad excessum temporis in Quadrantibus, ac defectum in Syzygiis, ab hac causa oriundum, ut 11023 ad 50 quam proxime.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 7:5)
Ut defectus Parallaxeos diurnae extulit Cometas supra regiones sublunares, sic ex Parallaxi annua convincitur eorum descensus in regiones Planetarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:1)
Parce gaudere oportet et sensim queri, Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.4)
Corruptus animus ilico succenditur Et uritur impudentis sensim cupiditas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.8)
Si quando in silvis urso desunt copiae, Scopulosum ad littus currit et prendens petram Pilosa crura sensim demittit vado;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Ursus esuriens.1)
aliud ponis in sicco, alluitur sensim ac novissime operitur, detegitur rursus paulatimque deseritur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 4:2)
ita leviter et sensim clivo fallente consurgit, ut cum ascendere te non putes, sentias ascendisse.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:2)
Stabiis erat diremptus sinu medio - nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:1)
haec alia super alia deiecta ipso pondere manent ac sensim quodam velut aggere construuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:4)
crede mihi, non est veneris properanda voluptas, sed sensim tarda prolicienda mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 105:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION