라틴어 문장 검색

respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae sit inductus.
(아풀레이우스, 변명 27:12)
Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent.
(아풀레이우스, 변명 35:1)
nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus.
(아풀레이우스, 변명 42:10)
cuius pueritia etsi nihil ad religionem refragaretur, tamen accusatio fidem deroget.
(아풀레이우스, 변명 43:23)
nisi forte Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit.
(아풀레이우스, 변명 64:11)
oppido quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.
(아풀레이우스, 변명 65:12)
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum.
(아풀레이우스, 변명 72:4)
uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii.
(아풀레이우스, 변명 88:2)
haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit:
(아풀레이우스, 변명 97:13)
putate uos causam non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condemnandi:
(아풀레이우스, 변명 100:13)
tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:3)
Tanta denique miseratione tantaque indignatione curiam sed et plebem maerens inflammaverat, ut remoto iudicandi taedio et accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus cuncti conclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:3)
Houil quoque filius Ris, rex Gleguising, et Brochmail atque Fernmail filii Mouric, reges Guent, vi et tyrannide Eadred, comitis, et Merciorum compulsi, suapte eundem expetivere regem, ut dominium et defensionem ab eo pro inimicis suis haberent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 80 83:3)
Omnes autem habuerunt amorem et tutelam ac defensionem ab omni parte, qua rex seipsum cum suis omnibus defendere potuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:6)
Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non inprobabili defensione lenisti.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION