라틴어 문장 검색

ergo necessaria Aeneae in rebus trepidis, qui inter ignotas et bilingues devenerat gentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2623)
[et nos cedamus amori]. furore quia pudica in amorem devenerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6975)
in terra enim a via deflectimus nos, in mari ipsam flectimus viam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 282)
'seram' autem pro 'sero', adverbium temporis in nomen deflexum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 302)
alii participium praesens pro futuro accipiunt, id est quae nisi essent deflexa, stringere habuerant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3312)
deflexit partim s. c. alma venus male ait Donatus, hoc loco ante dictorum oblitum esse Vergilium, quod post Iovis prohibitionem bellis facit numina interesse, non respiciens, Iovem magis deos hortatum esse in foedera, quam a bellis prohibuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3313)
Ceres cum Proserpinam filiam quaereret, ad Eleusinum regem devenit, cuius uxor Cyntinia puerum Triptolemum pepererat, seque nutricem pueri amore ducta si- mulavit reginae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 198)
"Nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:2)
deflexit iam aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo maiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:4)
quod cum per se dolendum est tum multo magis consideranti ad quos ista non tralata sint, sed nescio quo pacto devenerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 157장2)
In quo verbo lapsa consuetudo deflexit de via sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate secernens constitueret esse honestum aliquid, quod utile non esset, et utile, quod non honestum, qua nulla pernicies maior hominum vitae potuit afferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:3)
Nam prima aetate incidimus in ipsam perturbationem disciplinae veteris, et consulatu devenimus in medium rerum omnium certamen atque discrimen, et hoc tempus omne post consulatum obiecimus eis fluctibus, qui per nos a communi peste depulsi in nosmet ipsos redundarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 3:1)
Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:2)
sin audaces, fit illa factio, genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via deflexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:10)
Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION