라틴어 문장 검색

Ego quo scelesta furis attraxit manus, Ibi sorte tristi fata deflebo mea.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.6)
Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 10:1)
Est enim quaedam etiam dolendi voluptas, praesertim si in amici sinu defleas, apud quem lacrimis tuis vel laus sit parata vel venia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 5:3)
Haec tu qua miseratione, qua copia deflebis ornabis attolles!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 11:1)
cui non defleta est Ephyraeae flamma Creüsae, et nece natorum sanguinolenta parens?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:222)
sic tibi mature fraterni funeris ultor purpureus niveis filius instet equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 822)
Cynthia saepe tuis fertur, vocans Arion, tamquam fraternis obstipuisse modis, nomen Arionium Siculas impleverat urbes, captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권51)
Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras, et male veloci iusta soluta Remo, Faustulus infelix et passis Acca capillis spargebant lacrimis ossa perusta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권273)
Et nova fraterno veniet concordia fumo, Quem vetus accensa separat ira pyra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:9)
Inferiusque suis fraternos currere Luna admiratur equos, ambustaque nubila fumant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:6)
Tum facta est Libye raptis umoribus aestu arida, tum nymphae passis fontesque lacusque deflevere comis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:4)
Orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum dea venatu, fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:8)
Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:10)
Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit factaque de saxo longi simulacra draconis, Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum occuluit Liber falsi sub imagine cervi, quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, et quos Maera novo latratu terruit agros, Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres gesserunt tum cum discederet Herculis agmen Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, quorum oculos ipso vitiantes omnia visu Iuppiter exosus fraternis subdidit undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 28:1)
Dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron concubiturus erat saevarum more ferarum Cephison procul hinc deflentem fata nepotis respicit, in tumidam phocen ab Apolline versi, Eumelique domum lugentis in aere natum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION