라틴어 문장 검색

iam nec Lacaenae splendet adulterae famosus hospes nec Priami domus periura pugnacis Achivos Hectoreis opibus refringit nostrisque ductum seditionibus bellum resedit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 35)
inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:6)
iamdudum splendet focus et tibi munda supellex, mitte levis spes et certamina divitiarum et Moschi causam:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 53)
scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, Non ovum tam simile ovo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 250:1)
Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:2)
Qui sunt, qui Italiam deformarunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 185:7)
facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 265:2)
ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo excogitari potest augustius, feminas deceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 4:1)
Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장11)
Non splendeat toga, ne sordeat quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:1)
dissice et conculca ista, quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio vel ex alio, ad verum bonum specta et de tuo gaude.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:2)
Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 11:5)
Aequaliter splendebit omne caeli latus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:6)
Non vivunt contra naturam qui spectant, ut pueritia splendeat tempore alieno?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 7:2)
splendetque classe polagus et pariter latet.
(세네카, 아가멤논 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION