라틴어 문장 검색

at claros homines voluerunt se atque potentes, ut fundamento stabili fortuna maneret et placidam possent opulenti degere vitam, ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem certantes iter infestum fecere viai, et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:8)
circumretit enim vis atque iniuria quemque atque unde exortast, ad eum plerumque revertit, nec facilest placidam ac pacatam degere vitam qui violat factis communia foedera pacis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:9)
Iam validis saepti degebant turribus aevom, et divisa colebatur discretaque tellus, tum mare velivolis florebat navibus ponti, auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, carminibus cum res gestas coepere poëtae tradere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:2)
Otia des fessis, vitam patiaris inermes Degere, quam tribuis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:13)
Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae, A famulis Histri qui tibi venit aquis, Laetus et attonitus viso modo praeside mundi Adfatus comites dicitur esse suos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, III1)
illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge- nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr7)
relicti deserti et destituti, ut cui pauca relicti iugere ruris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3574)
dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae, id est lupae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45813)
Ennius Romulus in caelo cum dis genitalibus aevum degit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7635)
quod si est, iure Mezentium in Turni locum facit venire, ut iustum proelium inveniatur, ne una penitus sit pars a ducibus destituta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6894)
et ab auxiliis non sunt penitus destituti, et in ipsorum exercitu est adhuc plurimum spei.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4133)
Iuno autem a Iove petiit, ut Adonis in lucis patriis aevum degeret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1827)
'degene- rare tamen' ἀνακόλουθον:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1974)
"Unde autem vel quis ille aut ubi deus unicus, solitarius, destitutus, quem non gens libera, non regna, non saltem Romana superstitio noverunt?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:5)
serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION