라틴어 문장 검색

post haec sol a radiis suae claritatis maxima ex parte obscuratus est, sedesque ducis brevi intervallo prorsus deleta, et tota fere avium multitudo quae remanserat avolavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 72:4)
- Civitas Susumus igne deletur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 84:2)
Rex itaque et universa domus ducis Godefridi fratris ipsius et caeteri nobiles, qui adhuc cum illo remanserant, audientes supervenisse tot millia adversariorum ad delendos catholicos populos, sine mora ad arma festinant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 6:1)
Considerare enim te oportet, quod in hac terra peregrinationis pauci sumus et ideo nullius consilii causa est, ut facile ullo taedio laborum aut bellorum adversus hostes deficiamus, qui omni cura et studio invigilant ut nos expugnent et deleant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:7)
Tam nefarium hominem, et tam nequam traditorem, [0664D] non debere recipi aut vitae reservari, sed omnino de terra deleri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:2)
Turci vero viam Damascum accelerantes, ad mare Galileae castrametati sunt, et praesidium Tabariae obsidentes, hac parte fluminis Jordanis plurimum temporis egerunt, montem Thabor occupantes, et undique Christianorum habitationem delere studentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:7)
Quapropter, dum saepe circa mortem illius dolosa machinatione satageret, nec inter plurimas versutias locus hunc perimendi daretur, tandem hanc suae fraudis reperit viam, qua virum mortificaret, nomenque ejus deleret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:4)
turpitudinem et ingnominiamcongregat sibi, et obprobrium illius non delebitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 100:23)
Inimici enim gravissimisunt qui per simulationem amicitie alios nefarie produnt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:19)
Ne igitur posteriusin me durius vindicet, huius me prodam criminis esse reum;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:45)
Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Isai.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:39)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
nam si adfuisset, non tradidisset Dominum, non prodidisset magistrum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:27)
Etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:4)
Qua autem ratione non permanet, causa proditur, quia caro sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION