라틴어 문장 검색

nec satis constat cur primus ac potissimus ad novum delibandum honorem sit habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 148:1)
et consul alter Fabius proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 106:2)
itaque quos metus non teneat beneficio et gratia devinciendos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 261:3)
L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in carcere et vinculis esse, mittique eum se iubere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 762:1)
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:5)
sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet, maximas opimitates, gaudio exfertissimas suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii, nostro devincti beneficio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 218)
ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant, prius quam turbarum quid faciat amplius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2149)
nisi carnaria tria gravida tegoribus onere uberi hodie mihi erunt, cras te quasi Dircam olim, ut memorant, duo gnati Iovis devinxere ad taurum, item ego te distringam ad carnarium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 266)
sed scio, tu oleum hau magni pendis, vino te devincis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 294)
centum doctum hominum consilia sola haec devincit dea, Fortuna.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 39)

SEARCH

MENU NAVIGATION