라틴어 문장 검색

quam si quis forte praeripuerit, odit pullum et lac ei denegat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5162)
de matribus autem, id est Thetide et Venere, intellegere non possumus, quia et Thetide melior Venus est, et ei praesenti derogare nollet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8095)
hinc ei dat circa sepulturam etiam sordida officia, quae in aliis denegat locis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1762)
nam ideo 'antiquum' addidit, quasi et illis Elysii contingerent campi, si eis annorum non derogata esset vetustas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6483)
bene autem ei in principio denegavit orationem, quasi ad scelera festinanti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5443)
oechaliamque Oechalia civitas in Euboea insula fuit, cuius Eurytus rex Iolen filiam denegavit Herculi, victori certamine sagittarum ante promissam, ideo quod eum fuerat filius dehortatus, dicens ab Hercule et Megaram uxorem et ex ea filios interemptos, quod factum fuerat Iunonis instinctu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2916)
unde iratus Hercules propter nuptias sibi denegatas, eversa civitate, interemit Eurytum et Iolen sustulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2917)
nunc ergo licet dicat fortes esse etiam senes, bona tamen usus est temperatione, ut diceret nihil animorum vigori derogare temporis vetustatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6083)
scimus enim hoc ubique servare Vergilium, ut rebus, quibus denegaturus est exitum, det etiam infirma principia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1204)
nam in rebus dubiis suam denegat fidem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2473)
unde legendum est 'et quisquis color', quod nec obscuritatem adfert nec fidem derogat lectioni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2566)
"reservatis unguenta funeribus, coronas etiam sepulcris denegatis, pallidi trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:17)
"satis est pro pedibus aspicere maxime indoctis inpolitis, rudibus agrestibus, quibus non est datum intellegere civilia, multo magis denegatum est disserere divina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:20)
Tum Catulus 'ego vero' inquit 'in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque a doctrina non delatum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 126:1)
Huic legi nec obrogari fas est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION