라틴어 문장 검색

ita diu repugnante P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis accusatorum Hannibalis et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis habere bello vicisse Hannibalem, nisi velut accusatores calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 562:1)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
Magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione ut bello abstinerent, Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 386:1)
sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, 'quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,' si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 614:1)
iam de deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam ... ad pontifices attulerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 40:1)
Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 324:2)
huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 223:1)
nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION