라틴어 문장 검색

- videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:5)
Quapropter, quia vitae multum iam spatium transivimus fluctuando et navis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quemdam portum secreta ruris intremus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:1)
Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:2)
Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, et tandem dominatu virorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:16)
quinque etenim licet inter dum pluresque videre ordine demisso levibus iactarier auris, unus ubi ex uno dependet supter adhaerens ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:4)
Dependent lychni laquearibus aureis, sicut Ennius in nono:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 18:1)
Dic, oro te, quae facit causa, ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:3)
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae, Aut sulcos uteri prodere nuda times, Aut infinito lacerum patet inguen hiatu, Aut aliquid cunni prominet ore tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXII3)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)
balteus balteus dicitur non tantum quo cingimur, sed etiam a quo arma dependent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3131)
et pectus perforat hic subdistinguendum, ut 'ingens', sicut diximus, ad superiora possit referri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4851)
infula fascia in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5381)
aere caput fulgens quia supra procul aerea ramis dependet galea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8691)
nam ideo intu- lit 'tantum capiti delapsa', ut ostenderet non longius provolutam coronam, ut est "procul aerea ramo dependet galea".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 162)
testa cum ardente propter vilitatem lucernam noluit dicere, nec iterum lychnum, sicut in heroo carmine, ut "dependent lychni":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3911)

SEARCH

MENU NAVIGATION