라틴어 문장 검색

e quibus rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium sacrarum aedificationibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas putaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장10)
ita fere in operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis scalpturis deformantur, quod imitatio est cantheriorum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장15)
reliqua spatia, quod latiores sunt metopae quam triglyphi, pura relinquantur aut flumina scalpantur, ad ipsumque mentum coronae incidatur linea quae scotia dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장35)
Consequens enim est si ab ipso Dei vicario non dependet, quod a Deo dependeat. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:3)
sed nulla res causata est sufficiens causa alicuius sui effectus, quoniam a quo dependet essentia entis causati, ab eodem dependet omnis eius effectus, ergo primum ens oportet esse ens non habens aliam causam:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:10)
supra cymatium, quod erit in supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum lesbium sima scalptura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장15)
Propterea quod esse talium dependet ab alio, consequens est quod eorum veritas ab alio dependeat:
(단테 알리기에리, Epistolae 95:6)
<3> Ad tertiam rationem dicendum quod, licet ens, cuius productio est ex subiecto et materia, sive per generationem, dependeat ex duplici potentia, scilicet ex potentia activa sui agentis et ex potentia suae materiae, nihil enim fit ex materia, nisi illud ad quod ipsa habuit potentiam passivam, tamen illa quorum factio non est generatio nec ex materia, illa solum dependent ex sola potentia agentis principii, non materiae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION