라틴어 문장 검색

totam hominis vitam rationemque quam sequitur in philosophia, derideamus licet, si hanc eius contentionem volumus reprehendere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 5:5)
videor enim, cum praesente loqui et iocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 1:1)
iste nos tanta impensa derideat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 2:2)
hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 5:6)
' genus vides et locum iocandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 3:3)
risi 'nivem atram' teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 1:1)
M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 4:3)
eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείαͺ - ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet - sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:5)
nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:4)
praetor esset, eum qui cum avo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 185:2)
Vsque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chrysogonum nominavi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:3)
tum iste vir optimus - vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico 'optimus' - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:1)
Itaque se purgans iocatur Demosthenes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:2)
Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:5)
nunc ego non possum tantum hominem nihil sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION