라틴어 문장 검색

unius enim verbi non reperiens similem dignitatem, conpensavit quod deerat copiae varietate descriptionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:3)
Hactenus est Graeca descriptio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 28:2)
Praetermissa gratia incipientis pubertatis, τοῦπερ χαριεστάτη ἥβη, minus gratiam fecit Latinam descriptionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 24:3)
Ipsius vero pestilentiae, quae est in tertio Georgicorum, color totus et liniamenta paene omnia tracta sunt de descriptione pestilentiae quae est in sexto Lucretii.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:1)
Sed, quatenus totum locum utriusque ponere satis longum est, excerpam aliqua ex quibus similitudo geminae descriptionis adpareat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 8:1)
Nonne vobis videntur membra huius descriptionis ex uno fonte manasse?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:7)
Homerica descriptio est equi fugientis in haec verba:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 7:1)
Tecum autem, Vetti, cui soli perfectionem disciplinarum omnium contigit optinere, non tam exemplis quam ratione tractandum est, quae et me tacente clam te esse non poterit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 8:1)
Semper enim quod incipit inperfectum adhuc et informe est et ad perfectionem sui per procedentis artis et temporis additamenta formatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:2)
Ova autem numquam de terra sunt procreata, quia in illis nulla perfectio est, natura vero perfecta format, et de perfectis ista procedunt, ut de integritate partes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 12:2)
544 Abhorret poeta ab descriptione pugnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권18)
quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. rates abusive naves;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 433)
atque rotis summas l. p. v. bene non moratur in descriptione currus, ut citius liberetur Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1471)
nam topographia est rei verae descriptio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1594)
nascetur ad illud respondet 'certe hinc Romanos olim' et omnis poetae intentio, ut in qualitate carminis diximus, ad laudem tendit Augusti, sicut et in sexti catalogo et in clipei descriptione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2861)

SEARCH

MENU NAVIGATION