라틴어 문장 검색

Ille cavis velox adplauso corpore palmis desilit in latices, alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis signa tegat claro vel candida lilia vitro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:12)
Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus, inque pio cadit officio:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:12)
Ille indignatus "cupies dare" dixit et alto desiluit saxo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 30:4)
Utque aethere vidit ab alto exanimem inque suo iactantem sanguine corpus, desiluit pariterque sinum pariterque capillos rupit et indignis percussit pectora palmis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:2)
Quae dum Lucifero genitus miracula narrat de consorte suo, cursu festinus anhelo advolat armenti custos Phoceus Onetor et "Peleu, Peleu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 42:1)
Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto desilit et nitido securum comminus hostem ense petens parmam gladio galeamque cavari cernit et in duro laedi quoque corpore ferrum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 15:4)
cum minime credas, ut aves, densissimus hostis advolat, et praedam vix bene visus agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 109)
ast ille placide adnuens puppi ut desiliat iubet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr5)
hos cum defugeret vaporus ardor, orant ut celer ignis advolaret et finem daret anxiis periclis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.58)
haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis desiluit tantique operis Concordia consors metatura novum iacto fundamine templum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1238)
Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire comminus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:13)
utque leo, specula cum vidit ab alta stare procul campis meditantem in proelia taurum, advolat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:14)
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:1)
Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem et super haec:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:16)
Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla occurrit portisque ab equo regina sub ipsis desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad terram defluxit equis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION