라틴어 문장 검색

nam 'salio salui' dicebant, unde et Cicero ait in Miloniana "cum hic de reda reiecta paenula desiluisset". sic etiam ab eo, quod est 'cano', non 'cecini', sed 'canui' dicebant, unde Sallustius "cornua occa- nuerunt".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3845)
sed post aliquantum tempus Athenien- sibus morbus inmissus est talis, ut eorum virgines furore quodam compellerentur ad laqueum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3897)
cui Iuno inmisit oestrum, quo toto orbe fatigata tandem aliquando venit ad Aegyptum, et illic in Isim conversa est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1523)
qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equabus eius inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum morsibus dilaceraverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2682)
ordo autem talis est 'quo tempore Glauci membra malis absumpserunt Potniades quadrigae'. hoc autem ideo fingitur, quod eis furorem Venus inmiserit, quia dilaniatus est Glaucus, effrenatis nimia cupiditate equabus, cum eas cohiberet a coitu, ut essent velociores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2683)
rebantur enim fore ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod evenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:5)
cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur, partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 3:4)
quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in armatas hostium copias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:5)
iactam et inmissam a te nefariam in me iniuriam semper duxi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 1:4)
Codrum, qui se in medios inmisit hostis veste famulari, ne posset adgnosci, si esset ornatu regio, quod oraculum erat datum, si rex interfectus esset, victrices Athenas fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:6)
his autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:2)
inmissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 65:3)
nam ex edito desiliens aqua suscepta marmore albescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 24:1)
Femina Romanis etiamnunc urbe recenti Inmisit soceros armaque saeva dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1215)
' Nec mora, desiluit tunica velata soluta - Et decuit nudos proripuisse pedes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 755)

SEARCH

MENU NAVIGATION