라틴어 문장 검색

Et in hoc igitur a Celso dissensio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrari possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 24:1)
Quem cum absumpserint, ad aquam duci oportet sibiloque adlectari, quo libentius bibant, tum demum reductos largiore pabulo satiari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 3장 2:5)
Prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram pro-scissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 5:2)
Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 23:5)
nam et largius percipitur et iucundiorem cibum pecudibus praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:2)
Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 6:1)
Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 9:5)
et altera quam longam appellant, eandemque canam,sordidi vini nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 25:4)
Nos quoque haec genera testimonio nostro non fraudamus,sunt enim largissimi vim;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 2:1)
Mysiam Libyamque largis aiunt abundare frumentis, nec tamen Apulos Campanosque agros opimis defici segetibus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 4:2)
Nos quoque pari ratione velut Olympionicarum equarum, ita feracissimarum Aminearum seminibus electis largae vindemiae spem capiamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 5:2)
sive enim pastinato de-ponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur alimentis quam prius, cum esset in egeno.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 4:4)
In pingui vero septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora vacent intervalla per quae frequentes prolixaeque materiae diffundantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:2)
Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint, quamvis largum fructumostendant, detrahendi sunt singuli palmites, quo laetior, quae superest materia, consurgat et reliquum melius educet fructum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 4:2)
Nam post largos fructus parcendum est vitibus, et ideo anguste putandum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION