라틴어 문장 검색

cum omnes a tam praecipiti consilio regem deterrere coeperunt, Erigyius maxime, qui haud sane auctoritate proficiens apud obstinatum animum superstitionem, cuius potens non erat rex, incutere temptavit dicendo, deos quoque obstare consilio magnumque periculum,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 14:1)
Sic, quae locutos esse apud regem memoriae proditum est, abhorrent forsitan moribus oratoribusque nostris et tempora et ingenia cultiora sortitis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 12:1)
aquas vehit a colore maris haud multum abhorrentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 5:2)
Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 15:2)
Ac postero die rex, cum etiam acrius certamen exposcerent, quia deterrere non poterat, destinata exequi passus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 21:2)
aestu secundo eas ferri magnarum navium corpora aequantes, tubae cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 14:2)
Nec aut praefectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant, palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium esse moturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 17:1)
tantum abhorret ac mutat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 225)
Huius iudicium omnem severitatem abhorret, et semper citra medium plectens, ultra medium premiando se figit. 9.
(단테 알리기에리, Epistolae 27:3)
et hoc Deus et natura non vult, et mortalium penitus abhorreret adsensus. 8.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:5)
In hac legatione, magnum eventum habitura, animumque prudentem aeque ac impavidum postulante, per regiones desertas itinera fecit, neque imbribus, neque nive, neque amnium trajectu deterritus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.31)
Imperatori illi multis cum difficultatibus simul erat confligendum, quarum praecipua erat exercitus licentia, qui ex hominibus, nullius imperio obtemperare assuetis, et a disciplina militari abhorrentibus, conflatus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.43)
In dies, porro, magis magisque angebatur animus, reputando, hujusce infelici exitu certaminis, posteros a vindicando semetipsos in libertatem in aeternum deterreri.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.49)
Hos tumultus sedare, Gallos a bello Hispanis inferendo deterrere, simulque, armis depositis, pro libero usu fluminis Mississippiensis cum Hispaniarum rege pacisci, Washingtonio contigit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.18)
Ad hoc, Galli a bello civitatibus Hispanis inferendo deterrendi a praeside erant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.21)

SEARCH

MENU NAVIGATION