라틴어 문장 검색

tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius loci detractionem fieri velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 34 4:3)
gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 10 1:2)
est autem quaedam animi sanitas, quae in insipientem etiam cadat, cum curatione et purgatione medicorum conturbatio mentis aufertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 30:5)
Si corpora obviam ibant, A cum duodecim partibus & B cum sex & redibat A cum duabus, redibat B cum octo, facta detractione partium quatuordecim utrinque.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:30)
Solent et ad balineum, ad purgationes cloacarum, item munitiones viarum et vicorum dari.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:3)
cultura detractionis atque propositum novae vitae rationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:12)
Contaminatio, eiectamenta et detractionis cultus
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 29:1)
22. Quaestiones hae cum detractionis cultu arte coniunguntur, quae cum homines seiunctos tum res quae celeriter in sordes immutantur contingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:1)
Si haec quaestio agitaretur, modus exstaret detractionis cultum arcendi, qui totum terrarum orbem opprimit, sed hac in parte progressus perexiguos esse conspicimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:8)
43. Si consideramus hominem quoque huius mundi creaturam esse, quae ius habet vivendi felicitateque fruendi, et praeterea peculiari dignitate pollere, facere non possumus quin effectus ambitalis detrimenti, hodierni modi progressionis atque detractionis cultus in personarum vita respiciamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 57:1)
Nescio quid peccati portet haec purgatio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 143)
quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant - illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 154:5)
at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 162:1)
scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 164:2)
detractione ambulo viam, Aegypto venio, ne hoc fecit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 186:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION