라틴어 문장 검색

Hic habitat quem uita deum uirtusque beatum Fecit et in terris meruit sibi numen Olimpi, Corpore terrenus, celestis mente, caducus Carne, Deus uita, uiuens diuinitus, extra Terrenum sapiens, intus diuina repensans;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:1)
Hos colit ipse deos, haec idola ditat honore Divini cultus, et nummis numina donat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:21)
Inter haec unus ex illis bacchatur effusius ac de imis praecordiis anhelitus crebros referens, velut numinis divino spiritu repletus, simulabat sauciam vecordiam, prorsus quasi deum praesentia soleant homines non sui fieri me liores sed debiles effici vel aegroti.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:5)
Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 14:1)
summus utrimque inde furor volgo, quod numina vicinorum odit uterque locus, cum solos credat habendos esse deos quos ipse colit, sed tempore festo alterius populi rapienda occasio cunctis visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae sentirent positis ad templa et compita mensis pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem septimus interdum sol invenit, horrida sane Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi, barbara famoso non cedit turba Canopo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV15)
tibi numine ab omni Cedetur, iurique tuo natura relinquet, Quis deus esse velis, ubi regnum ponere mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:11)
sed quia belli civilis triumphus turpis videtur, laborat poeta ut probet iustum bellum fuisse, dicens Augustum esse 'cum patribus populoque penatibus et magnis dis', contra cum Antonio auxilia peregrina et monstruosa Aegypti numina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 67812)
numina nulla premunt argumentatur a facili, dicens, non contra deos, sed contra mortales bella tractamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3751)
quia constat omnes in periculis suis deos patrios invocare et ideo illis vota solvere, quorum familiarius numen opitulari sibi credant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7683)
nam, ut supra diximus, nomina numinibus ex officiis constat inposita, verbi causa ut ab occatione deus Occator dicatur, a sarritione Sarritor, a stercoratione Sterculinius, a satione Sator.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 213)
cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet uisimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat ?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 1:11)
"nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum, nec deus oceanus, nec vis quae subter operta est infernis triste ob meritum damnata tenebris, sed nec virtutes hominum deus aut animarum spirituumve vagae tenui sub imagine formae, absit ut umbra deus tibi sit geniusve locusve, aut deus aërias volitans phantasma per auras, sint haec barbaricis gentilia numina pagis, quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum suaserit;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권142)
sanctos acceptosque numinibus Claudios et augendam caerimoniam loco in quo tantum in principem honorem di ostenderint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 64장6)
ergo ideo et Euander deo gentis suae sacravit locum et nominavit lupercal, quod praesidio ipsius numinis lupi a pecudibus arcerentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3436)
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION