라틴어 문장 검색

Mazaeus dato pugnae spatio non recto itinere, sed maiore et ob id tutiore circuitu Tigrin superat et Babylona cum reliquiis devicti exercitus intrat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 8:1)
Quis tot ludibria fortunae, ducum, agminum caedem multiplicem, devictorum fugam, clades nunc singulorum, nunc universorum, aut animo adsequi queat aut oratione conplecti?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 12:1)
Sed hanc quoque gentem idem fortunae impetus domuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 20:1)
Tenaces quippe disciplinae suae solitosque parco аc parabili victu ad inplenda naturae desideria defungi in peregrina et devictarum gentium mala inpulerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 4:1)
"Itaque si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus, ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriae praemia expectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax, quies, rerum per virtutem partarum secura possessio."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:4)
"creditis tot gentes alterius imperio аc nomine adsuetas, non sacris, non moribus, non commercio linguae nobiscum cohaerentes eodem proelio domitas esse, quo victae sunt?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:9)
Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 5:1)
ad quorum pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque inexorabilem animum in devictos ostenderent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 22:2)
Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 20:1)
moverat eos regis non virtus magis, quam dementia in devictos Scythas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 21:1)
Tunc velut freni domitarum gentium, nunc originis suae oblita serviunt, quibus imperaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 18:2)
"Quam gloriam tu, parricida, intercipere voluisti et Macedonas rege adempto devictis gentibus dedere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:46)
Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 8:1)
ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 27:4)
"Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a nobis ossibus strati sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION