라틴어 문장 검색

quippe ubi cui febris bili superante coorta est aut alia ratione aliquast vis excita morbi, perturbatur ibi iam totum corpus et omnes commutantur ibi positurae principiorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:18)
sed quos utriusque figurae esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum, corpore de patrio et materno sanguine crescunt, semina cum Veneris stimulis excita per artus obvia conflixit conspirans mutuus ardor, et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:2)
Qualis populea maerens Philomela sub umbra, — Qualis commotis excita sacris Thyas, — Qualem virgineo demessum pollice florem, et aliae plurimae patheticae parabolae in quibus miseratus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:3)
Rupta quies populi, stratisque excita iuventus Diripuit sacris adfixa penatibus arma, Quae pax longa dabat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:50)
Nunc urbes excite feras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:28)
Tot immensae comites missura ruinae Excivit populos, et dignas funere Magni Exsequias Fortuna dedit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:58)
Tandem vulgata cruenti Fama mali, terras monstris aequorque levantem Magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:16)
qui, robore quamquam Confisus Latio, regis tamen undique vires Excivit Libycae gentis, extremaque mundi Signa, suum comitata Iubam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:58)
His terque quaterque Vocibus excitum postquam cessare videbat, Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit, Sponte per incautas audet tentare tenebras, Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono Expertus cessisse deo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:20)
Ut videt ad nullos exciri posse tumultus In pugnam generum, sed clauso fidere vallo, Signa movet, tectusque via dumosa per arva Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:4)
Primo gentes Oriente coactae Innumeraeque urbes, quantas in proelia numquam Excivere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:17)
Fatis nimis aemula nostris Fata movent Medos, multumque in gente deorum est Effundam populos alia tellure revulsos, Excitosque suis immittam sedibus ortus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:53)
bacchatamque ivgis naxon aut vitibus consitam, aut celebratam Bacchis, aut ubi Bacchus ex Indis, vel ut quidam volunt post devictos gigantes egit triumphum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1251)
dicit, qui illic ludos statuit agonales, devicto Antonio et Cleopatra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2802)
populi autem quos ille devicerat, regno eius infesti, manu facta urbem diruituri muros subiere, cumque in eo essent ut iam civitatis potirentur, senex quidam iuvenem egregiae formae securum in publico excidio notavit in foro, cumque ex eo quaesisset, cur patriae non succurreret, respondit, quod arma non haberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2867)

SEARCH

MENU NAVIGATION