라틴어 문장 검색

Tunc ego trepidans, assiduo pulsu micanti corde, coronam, quae rosis amoenis intexta fulgurabat, avido ore susceptam cupidus promissi devoravi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:2)
Provolutus denique ante conspectum deae et facie mea diu detersis vestigiis eius, lacrimis obortis, singultu crebro sermonem interficiens et verba devorans, aio:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:12)
et virus evomui quod tam diu fovi.
(ARCHIPOETA, X62)
Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia qua homo eripitur diabolo, tamquam leoni rugienti et quem devoret inquirenti!
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:6)
Cui res audacter magnas parvasque iocumque Eloqueretur sed cura malaque et bona dictu Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret, Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 5:2)
Nam si Britanniam Gallia devoraverit, quemadmodum vulgi sermones (parati semper actionibus regum ambitionis notam inurere) divinant, dum vero res profecto esset exempli perniciosi, ut minor status a maiore opprimeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:2)
Aquae autem calidae in balneis videntur calefieri per accidens, sive per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Aetna et montibus aliis compluribus evomitur, sive ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:3)
hunc autem motum Motum Generationis Saturni, quia natus statim devoratur et absorbetur, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:15)
Plutarchus non abs re inquit mallem sane multo ut homines dicerent nunquam fuisse talem in rerum natura virum, qualis ferebatur Plutarchus, quam ut dicerent fuisse quendam Plutarchum qui liberos suos recens natos comedere et devorare solitus erat, quod poetae de Saturno memorant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:5)
sapiantiae crocodili, qui lachrymas emittit, cum devorare cupit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 2:5)
Adde etiam lites contentiosas quae evomi debent ut crapula curiarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:6)
Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt; nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.
(불가타 성경, 호세아서, 5장7)
Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장7)
Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
(불가타 성경, 호세아서, 8장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION