라틴어 문장 검색

tu primus et ultimus illi ardor eris, solique suos tibi devovet annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:14)
245. Deus qui nos vocat ad magnanimam deditionem et ad omnia devovenda, offert nobis virtutes ac lumen quibus egemus ad progrediendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 311:1)
et Deus et genitor lumenque et gloria semper ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset, sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor, haec tu si dubitas Nati mysteria Christi, perdite, catholica non es de plebe, sed unus de grege turifero, venerator Deucalionum, devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 391)
"nil te permoveat magni vox rhetoris, oro, qui sub legati specie sacra mortua plorans ingenii telis et fandi viribus audet, heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa clausimus et madidas sanie deiecimus aras."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2267)
sit devota Deo, sit tanto principe digna et virtute potens et criminis inscia Roma, quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2391)
pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem, conculcet sacra gentium, labem, Roma, tuis inferat idolis, carmen martyribus devoveat, laudet apostolos, haec dum scribo vel eloquor, vinclis o utinam corporis emicem liber, quo tulerit lingua sono mobilis ultimo!
(프루덴티우스, 머리말, 머리말18)
] Praecipue infelix, pesti devota futurae, expleri mentem nequit ardescitque tuendo Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:9)
"Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas, nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, omina ni repetant Argis, numenque reducant, quod pelago et curvis secum avexere carinis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:20)
non ego cum Danais Troianam exscindere gentem Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi, nec patris Anchisae cineres Manisve revelli, cur mea dicta neget duras demittere in auris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:9)
Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae, vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello caelicolae valeant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:2)
at trahere atque moras tantis licet addere rebus, at licet amborum populos exscindere regum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:18)
Sunt et mea contra fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem, coniuge praerepta:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:10)
Vobis animam hanc soceroque Latino Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, devovi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:22)
Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, succedet fama vivusque per ora feretur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 11:9)
Exscindine domos (id rebus defuit unum) perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION